In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
in terra Beniamin, ubi est domini \'fortitudo\': et in circuitu Hierusalem, in qua est \'uisio pacis\' et aeterna securitas; in ciuitatibus Iuda, in quibus est Christi uera\'confessio\'; et in ciuitatibus montanis. de quibus uua est. de qua dicit: non potest ciuitas abscondi in monte posita; et in ciuitatibus campestribus — quae Hebraice appellantur \'sephela\' —, ut de profundis atque depressis per camporum aequalitatem ad summa gradiamur; et in ciuitatibus, quae ad austrum sunt — quod\'nageb\'LXX transtulerunt —, ubi est \'meridies\' et plena lux ueritatis.