In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
denique iungitur: soli facientes ma- [*]( 32(39),30b ) lum in oculis et in conspectu meo ab adulescentia sua. quodque sequitur: filii Israhel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit dominus, in LXX non habetur et de Hebraico additum est. quia autem ab adulescentia sua usque ad praesentem diem iugiter deliquerunt. ideo iusta sententia dei est et merito scriptura contexit:
[*]( 32 (39), 31 )In furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die, qua aedificauerunt eam, usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. Si ex eo tempore, quo ciuitatis iacta sunt fundamenta, usque in hanc diem, quando capta est atque succensa et sublata de conspectu domini, fuit semper in uitio et indignationem contra se domini prouocauit. ubi est — ut saepe iam diximus — peccatorum quies?
[*]( 32(39), 32 )Propter malitiam, inquit, filiorum Israhel et filiorum Iudae, quam fecerunt ad iracundiam me prouocantes ipsi et reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. Quia supra dixerat: in furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die. qua aedificauerunt eam. usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. et nuL lum generaliter absque peccato fuisse monstrauerat, nunc per [*]( 1. 5 *Hier. 32 (39), 30 13 cf. Hier. 32.39), 29 15 cf. p. 21-5,15. Hieron. in Esai. 57, 17—21 p. 683 22 *Hier. 32 (39). 31 24 cf. Hier. 32 (39). 30 ) [*]( 2 et om. v adulise. M adolisc. P 3 quoque La.c. 4 exaceruant M operibus MAVP 5 et (x s. t) A de om. A 6 qui MP.Aa.c. adulisc. M adoIe(i)sc. V(P),Ap.c. adj in Y 7 ingiter om. V delinqaerunt MVP iuxta VP,Ma.c. sentcntiam VP 9 quia ante pr. in add. Yulg. alt. in om. VP (= lin. 22) 11 aaferetur (etur s. u. m2) M.Ap.c m3 cum Vulg 13 inj ad v 14 fuitj & add. s. u. m3M etj in add., sed exp. L 15 proaocabat P 18 iuda Ap.r. cum Vulg. 19 pr. eorumJ et add. MPv 20 pr. et om. v 21 dixerant (i 8. a) L 34 anferetar (etnr s. w. m3) M ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 28 )
pulchreque non dixit: \'reges mei et principes mei et sacerdotes mei et prophetae mei\', sed quia peccauerunt: reges eorum et principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum.
[*]( 32 (89), 33 a )Et uerterunt ad me terga et non facies. Iuxta illud, quod alibi scriptum est: et uerterunt contra me scapulam recedentem. qui enim precatur, inclinata ceruice in terram pronus funditur; qui uero tergum uertit, ipso gestu corporis indicat se neglegere comminantem. (et hoc,\' ait, \'faciebant\'.
[*]( 32 (39), 33 b )Cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire, ut acciperent disciplinam. \'Fugatis erroris tenebris et omni idolorum cultu, mea sententia confutata cotidie corda eorum inluminare cupiebam et docere, quae recta sunt\'. et ut liberum seruaret arbitrium, iungit et dicit: et nollent audire, ut acciperent disciplinam. sequitur: