In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

numquid mihi erit difficile — aut inpossibile aut certe abscondetur a me — omne uerbum? et supra diximus: quae apud homines inpossibilia, apud deum possibilia sunt, \'uerbum\' autem hic et in multis aliis locis pro \'rebus\' debemus accipere. quid est autem, quod factum est uerbum: propterea haec dicit dominus? quid enim pracecsserat, ut causalem coniunctionem poneret dicens: propterea haec dicit dominus?