In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et fecisti tibi nomen sicut dies haec: \'laudes\', inquit; ctuae totius orbis sermone celebrantur.\' et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti: pulchre dixit populum tuum\'; eo enim tempore, quo eductus est, domini imperiis seruiebat. \'eduxisti autem signis et portentis, quibus percutiebatur Aegyptus, et in manu robusta et in bracchio extento et in terrore magno,\' quando Mare Rubrum transeunti populo Israhel uiam praebuit et Aegyptium oppressit exercitum.
et dedisti eis terram hane, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, Abraham uidelicet et Isaac et Iacob. ergo non suo merito terram repromissionis, sed patrum accepere uirtutibus, terram fluentem lacte et melle; necdum enim solidum poterant cibum capere, sed melle et lacte nutriebantur infantiae uel certe melle et lacte, rerum omnium ubertate et abundantia. et ingressi sunt et possederunt eam. statimque inter possessionem et inoboedientiam nihil fuit medium; ubertas enim securitatem, securitas neglegentiam, neglegentia contemtum parit.
et non oboedierunt, inquit, uoci tuae et in lege tna non ambulauerunt. frustra ergo in heremo promisere dicentes: omnia, quaecumque dominus praecipit, faciemus, non enim in sponsione, sed in opere praemium est; ad retundendam [*]( 1* Hier. 32 (39), 20 2. 4 Hier. 32 (39), 21 5 *Hier. 32 (39), 21 6 Hier. 32 (39), 21 ,21. 22) 7 cf. Er. 14. 21. 22 9 Hier. S2 39 , 22 10 cf. Ex. 32. 13 etc. 11 cf. Hebr. 11, 9 12 Hier. 32 (39), 22 13 cf. Hebr.5, 12-14 15. 18 Hier. 32 (39), 23 21 Ex. U, ) [*]( 1 sicntj est add. s. u. m2A 2 urbis P et s. u. m2L .5 imno.M.AVPvantemJinadd.Mp.c.m3,fJ6pF.et$.\'tf.L 9op- pressis L H pr. et om. v 12 accipere p,LAa.c. fluente La.c. 13 lac MV,Αα.c. mel M poterat V cibum poterant P 14 pr. mel Ma.c.mi alt. Iacte et mell v 15 abundantiam L habundantia V habundatia P 16 possidemnt MVP,Αα.c. 17 inobidientiam La.c. 18 neglegentia eras. P conteptum La.c. contemptum cet. 20 ego P in heremo L interim cet. promisere in eremo v 21 precepit ns P praecepit Pv 22 sponsion̄ P premium Lα.c. )
omnia, quae mandasti eis, ut facerent, non fecerunt; et certe se facturos promiserant. et euenerunt eis uniuersa mala haec; \'mala\' patientibus, ceterum iuxta domini sententiam \'bona\', quae reddit unicuique secundum uias suas.