In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque infert: ut reddas unicuique secundum uias suas et secundum fructum adinuentionum suarum, hoc indicat, quod interdum pro nimia sapientia iudicia eius uideantur iniusta: quem locum apostolus plenius explicat ad Romanos: ignoras, quo- Diam benignitas dei ad paenitentiam te hortatur? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei. quanto igitur serior uindicta peccantium est, tanto iustior, in similitudinem Pharao, qui decem plagis ammonitus, non punitus et in duritia perseuerans ad extremum Rubri Maris fluctibus obrutus est. [*]( 3. 4 *Hier. 32 (39), 18 6 Ioh. 17, 1. 5. 6 7. 9. 10 Hier. 31 (39), 19 12 cf. Hiob 13, 9 sec. Vulg. 13 *Hier. 32 (39), 19 16 *Rom. 2,4. 5 21 cf. Er. 7. 20-cap. U 22 cf. Ex. 7. 3 etc. cf. Ex. 14, 27. 28 ) [*]( 1 eipectat codd. (corr. L) paenitadinem s. u. M2 paena VP 4 nomina] proprie (prie s. u. m2) odd. A 5 ceram P 6 dicente V,La.c. 7 magna V 8 audit P . V 10 sermone M 12 ego Ma.c.m2 se putat v se s. u. P notitiae Mp.c. quo- que Aa.c. quod ra.c. 13 reddat MF 14 fructum s. u. L 15 pa- 18 duritiam] iniustitiam (in s. «. m2) M autem duritiam La.c. cor impoenitens v 21 pharaonis Ap.c.m3,v admonitur P 22 nonj e add. 8. u. m3M punitnr Y duritiā MA)
[*](32(39),20 23 )Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus — siue terrigenis — et fecisti tibi nomen sicut dies haec. et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in bracchio extento et in terrore magno.
et dedisti eis terram hanc, quam iterasti patribus eorum, ut dares eis terram fluentem lacte et melle. et ingressi sunt et possederunt eam; et non oboedierunt uoci tuae et in lege tua non ambulauerunt. omnia, quae mandasti eis, ut facerent, non fecerunt; et euenerunt eis uniuersa mala haec.