In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et circumibit, inquit, Goatha, pro quo interpretati sunt LXX: per gyrum electis lapidibus, qui uoluuntur super faciem terrae et angulari lapide constringuntur dicente apostolo Petro: et ipsi tamquam lapides uiui superaedificamini, do mus spiritalis, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias as et acceptabiles deo per Iesum Christum.
et omnem, inquit, uallem Phagarim — quod interpretatur ruinarum — et cineres — subauditur \'circumibit\'—,ut, quamquam nobis uideamur in collibus, tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres et paenitentes dicamus cum Dauid: quia cinerem quasi panem manducaui et poculum meum cum fletu miscebam. unde et iacentibus dicitur: numquid, qui cadit, non resurgit?, dicit dominus.
et uniuersam, inquit, Sademoth, quod nos uertimus in regionem mortis unum nomen in duo uerba diuidentes: (sade\', quod dicitur \'regio\', et \'moth\', quod interpretatur \'mortis\', pro qua Aquila uertit \'suburbana\' siue \'arua\' et \'rura\'. \'regio\' autem \'mortis\' regio peccatorum est et \'suburbana\' regio uoluptatum, quae pergit usque ad torrentem Cedron-ubi traditus [*]( 1 cf. II Tim. 4, 3 2 Hier. 31 (38), 39 3 *Hier. 31 (38), 39 4 cf. Zach. 9, 16 5 cf. Eph. 2, 20. I Petro 2, 6 6 »1 Petro 2, 5 9. 10 *Hier. 31 (38), 40 13 *Pa. 101, 10 15 *Hier. 8, 4 15. 16 Hier. 31 (38), 40 16 *Hier. 31 (38), 40 17 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 49, 1 19 *Hier. 31 (38), 40.\'cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 47, 22. 53, 10 cf. Ezech. 18, 4 21 Hier. 31 (38), 40 cf. Ioh. 18, 1. 2. 5 ) [*](1 pr. et] non add. v prudentes Ma.c.Aa.c.m2 parientes V alt. et M 2 facilel non add. v praeberet M circoibit La.c. circumiuit P 6 tamquam (quam s. u. m2) M domos V,Mp.c.Aa.c.m2 7 pr. spiritales MP,La.c. spirituales (u s. u. m2) A spale F sacerdotum V alt. spirituales Ap.c.m2 9 phagarim uaUem P 11 semp (sup s. u. m3) A 10 cinere P 13 quasi LV sicut cet. 14 fletuip LAa.c. 15 cada P resurget V,MAp.c. Pa.c. dñm Pa.c. 16 uniuersa F asademoth Lp.c.m2 sademooth V regione V 17 asade Lp.c.m2 18 et om. V mooth MAVP quo MAVυ 19 siue—suburbana in mg. m2L 20 uoluptatu (sic) V 21 quem P cedrom La.c. )