In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

non enim oportebat panem filiorum dare canibus, sed quia filii patrem in sua uenientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut, qui receperint eum, fiant filii dei.

[*]( 31,35.36 (38,36.37) )Haec dicit dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus eius; dominus exercituum nomen illi. si cessauerint leges istae — siue statuta haec — coram me, dicit dominus, tunc et semen Israhel deficiet, ut non sit coram me cunctis diebus.

Et in Genesis principio legimus solem in caelo positum in lumine diei, lunam quoque et stellas in noctis lumine et in psalmo: dies diei annuntiat uerbum et nox nocti indicat scientiam, quod inuicem sibi dies noxque succedant.