In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nunc autem in euangelio post crucem, reanrrectionem et ascensionem dare se pactum non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur, cumque scriptum fuerit domini testamentum in mente credentium, ipsum esse eis in deum et illos esse ei in populum, ut nequaquam Iudaicos quaerant magistros et traditiones et mandata hominum, sed doceantur a spiritu sancto, si tamen audire mereantur: templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis. spiritus autem spirat, ubi uult, et diuersas habet gratias notitiaque unius dei omnium uirtutum possessio est. \'et hoc\', inquit.