In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et non docebunt ultra unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens: cognosce dominum, quia omnes scient me a minimo eorum usque ad maximum, ait dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius.
Hoc testimonio apostolus Paulus — siue quis alius scripsit epistulam — usus est ad Hebraeos omnesque deinceps ecclesiastici uiri in primo saluatoris aduentu dicunt uniuersa completa et Nouum Testamentum, hoc est euangelium, successisse Ueteri Testamento, a quo legem litterae lege spiritus commutatam, ut omnia quoque sacrificia [*]( 4. 5 *Hier. 31 (38), 31 6. 9. 10 *Hier. 31 (38), 32 12. 14 *Hier. 31 (38), 33 -21 cf. Hebr. 8, 8-12 25 cf. Eom. 2, 29. 7, 6. II Cor. 3, 6 ) [*]( 1 obstupescent M 3 aenient Vulg. 4 utr. domum M 5 pactam] foedus Vidg. nouum om.Z nouum—test. om. F 6 siue test. om. ZF 7 nestrisj eorum F cum Vulg. qaa v cum Vulg. 8 aegipti P 11 et] sed Vulg. 14 mentem JP et-eorum om. MA 15 eam] eum P 16 docebit Ap.c.m3 cum Vulg. utr. unusquisque] air Vulg. 17 prox.—unusquisque om. V 18 cognoscite v quia o. scient] o. enim cognoscent Vulg. omnes om. S 19 eonum a u. m3A, om. 8 20 propitiabo Ma.c.m2 iniquitatis F 21 ero memor] memorabor Yulg. 22 est om. M 25 a que] se Zps. 26 legi MS in legem V et S )
quando eductus est Israhel de terra Aegypti, tanta dei in populo illo familiaritas fuit, ut manu eum adprehendisse dicat et dedisse pactum. quod illi fecerunt irritum; et propterea dominus neglexit eos.