In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

notandumque, quod \'ebrietas\' in hoc loco in bonam partem ponatur, de qua et in Cantico dicitur: comedite, amici. bibite et inebriamini, carissimi! qua ebrietate et Ioseph inebriatus est cum fratribus suis in meridie. inebriati autem atque saturati hi, qui lassi fuerant atque esurierant, agunt gratias respondentes: \'expergefactus sum et uidi dominum\', scilicet suscitantem atque dicentem: surge, qui dormis, et eleuare a mortuis, et inluminabit te Christus.