In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Mutatio personarum obscuram facit intellegentiam prophetarum. dixerat dominus: adhuc dicent uerbum istud in terra Iuda et in urbibus eius, cum conuertero captiuitatem eorum. quid autem dicent? hau dubium quin hoc, quod sequitur: benedicat tibi dominus, pulchritudo iustitiae, mons sanctus et cetera. rursumque illis ista dicentibus respondet dominus: quia inebriaui animam lassam — siue sitientem — et omnem animam esurientem saturaui.