In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quodque sequitur \'amaritudines\', quae Hebraice dicuntur \'themruum\'. pro quibus Symmachus interpretatus est \'transmuta\', hoc indicat, quod flere debeat uel antiqua peccata uel gaudii magnitudine et tota ad deum mente conuerti et ponere siue dirigere cor suum in uiam, per quam profecta est; inde enim illam esse redituram.