In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
confusus sum, inQuit, et erubui siue ex die confusionis. quod enim tempus non est confusionis nostrae. si recordemur antiqua peccata et omnium, quae male egimus, capiamus memoriam? quodque dixere LXX: et ostendi te, significat, quod, postquam ingemuit et sua delicta cognouit, tunc in tantum profectum uenerit, ut etiam aliis ignorantibus deum ostenderit iuxta illud, quod et Dauid paenitens loquitur: docebo iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. quoniam sustinui.