In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

melius autem de paruulis intellegimus, quod mercedem habeant effusi pro Christo sanguinis et pro terra Herodis inimici teneant regna caelorum et reuersuri sint in sedem pristinam, quando pro corpore humilitatis corpus receperint gloriosum. ista est spes nouissima, quando iusti fulgebunt quasi sol et infantes quondam paruuli atque lactantes absque aetatum incremento et iniuriis ac labore corporeo resurgant in uirum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi.