In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Nec iuxta Hebraicum nec iuxta LXX Mattneus sumsit testimonium; legimus enim in eo post descriptionem infantum necis: tunc impletum est, quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: uox in Rama audita est. ploratusetululatus multus Rachel flentis filios suos et noluit consolari, quia non sunt. ex quo perspicuum est euangelistas et apostolos nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicuius secutos, sed quasi Hebraeos ex Hebraeis, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse.
Rachel, mater Iosepb, cum ueniret Bethleem, subito partus dolore correpta peperit filium, quem obsetrix, quia moriebatur pariens, uocauit Benoni, hoc est filius doloris mei; pater autem Iacob mutauit uocabulum et appellauit eum Beniamin, hoc est filius dexterae.
quaeritur itaque, quomodo Mattheus euangelista testimonium prophetae ad interfectionem transtulerit paruulorum, cum perspicue de decem tribubus scriptum sit, quarum princeps fuit Ephrathae. et nequaquam sit in tribu Ephraim, sed in tribu Iuda. ipsa est enim et Bethleem διώνομος, unde et nomina utriusque concordant; \'Bethleem\' uocatur \'domus panis), \'Ephratha\' [*]( 3 *Matth. 2, 17. 18 10 cf. Geu. 35, 16. 17 12. 13 Gen. 35, 18 17 cf. Gen. 35, 16 18 cf. Mich. 5, 2. Mattb. 2, 1. 5. 6 20 cf. Hieron. Epiat. 108, 10 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 5, 24. 32, 10. 48, 17 ) [*]( M1 hebraico (h s.u.; ṽ s. o) M mathens VP (= lin. 15) 2 sumpsit MAVP,La.c. discriptionem P 3 infantium v nescis Va.r. o estj 7 add. M 6 flentis Å, (ti m ras.) M flentes La.c. plorans V plorens P 7 quoj enim add., sed eras. M 8 hebreo AV 9 pr. hebreos (o ex u) M hebrens V alt. hebreis MV legebat V hebraicae M 10 uenisset V Mbetthleem talt. e 8. u.) M, om. P 11 obsetrix Z,Lp.r.Pa.c. obstetrU MAV, La.r.Pp.c.; cf. p. 351, ,19 moriebantar L 12 beneni F filiũ Ap.c. (— Un. 24) 13 matabit (s. u.) P 14 dertere La.c. dextrae v 15 euu̇angelista L 16 transtollerit M paruolorum Ma.c. respicue Pa.c. de om. P 17 princeps seil Iaeob; non falso add. Vctorius v suit A Ephrathae Engelbrecht ephratha Mv, (ex ephraim) L, (r postea add.) A ephrata V ephrataip P 18 et om. MVP, eras. A sit] fuit MA 19 pr. etom.Pbethlem M bethlehem P (= p. 390, 2) dI- (I ex Υ) L dΥ- M ΔΥѠNIƆ-CѠC(dionimos s. «.) A DΥѠΥƆ-CѠC Y dyo- P δοωv ύμως vutriq. V 20 bethlem Ma.c. bethlehem P ephatha M. Aa.c. ephrata VPv. )
quia igitur Rachel in Ephratha, hoc est in Bethleem, condita est — sicut et scriptura sancta et titulus sepulchri eius hodieque testantur —, flere dicitur pueros, qui iuxta se et in suis regionibus interfecti sunt.
quidam Iudaeorum hunc locum sic interpretantur. quod capta Hierusalem sub Uespasiano per hanc uiam, Gazam et Alexandriam infinita milia captiuorum Romam directa sint; alii uero, quod ultima captiuitate sub Hadriano, quando et urbs subuersa est Hierusalem, innumerabilis populus diuersae aetatis et utriusque sexus in mercato Terebinthi uenundatus sit; et idcirco exsecrabile esse Iudaeis mercatum celeberrimum uisere.