In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Perspicue uocatio gentium demonstratur dicente scnptura: audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite! quid annuntiant insulis, quae procul sitae sunt ? quod dominus, qui dispersit Israhel, ipse congregabit eum — nequaquam ergo, ut dispergerentur, potentiae fuit aduersariorum, sed domini uoluntatis — et custodiet eum sicut pastor gregem suum — pas tor enim bonus ponit animam suam pro ouibus suis —, quia redemit dominus Iacob pretio sanguinis sui et liberauit eum de manu potentioris sine fortioris.