In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
fleuerunt enim, quando captiui ducti sunt, et consolationem maximam receperunt, quando misericordia domini sunt reducti. et adduxit eos dominus per apostolos et apostolicos uiros plenos aquarum et largissimi fluminis in uia recta, uidelicet fidei, non in perfidia Iudaeorum. et non, inquit, inpingent iii ea, quia caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: si caeci essetis, non haberetis peccatum;, nunc uero dicitis, quia uidemus; peccatum uestrum manet.
possumus \'uiam rectam\' et Christum intellegere, in qua, quicumque ambulauerit, non impinget. factus sum, ait, Israheli pater, qui reductus est, et Ephraim primogenitus meus est; ubi enim quondam abundauit peccatum [*]( 2 *Hier. 31 (38),9 4 Hier. 31 (38), 9 6 Ter. Ad. 409 7. 8 *Hier. 31 (38), 9 Hier. 31 (38), 9 9 *Ps. 125, 6 16 Hier. 31 (38), 9 18 loh. 9, 41 21. 22 Hier. 31 (38), 9 22 *Rom. 5, 20 ) [*]( 2 Israel v 3 (= 22) effraim A meus V, om. P,LMAa.c. sine V,La.c. 4 legimus V 5 dicinms La.c. nimi V 6 sit 8. u m3M illadj terentii add. s. u. P lacrimosum V lacrymor v gaudium V si V 7 quid Aa.r. egredietur v 8 consolationem v redducam Ma.r. 9 sensu v 10 portantes] mittentes v 11 in] cum v manipoloa Pa.c. 13 ∗m∗ia Y 15 uiae Aa.r. uiã P rectae JLP,MAa.r.; cf. lin. 1. 20 16 perfidiae Mp.c.m3 quit Pa.c. 19 uero] quia add. (s. u. m2) A,v:. dicetis Aa.c.m2 quia om. v uestmin] in aobis add, s. u. M 20 ex (sic) P 21 quam P im(n)pingit LAac. ait] auτ̄ P 22 Israel 9 et] in add. V 23 habundauit YP)
fuit enim posterior filius Ioseph et subripuit primogenita Manasse, qui natura primitiuus erat; sed in mysterio crucis decusatis manibus, qui stabat ad sinistram Iacob, dextrae manus eius suscepit benedictionem et, qui steterat ad dextram. sinistra benedictus in secundum redactus est gradum. et quomodo Iacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita omnisque populus decem tribuum uocatus est Ephraim, quia Hieroboam, filius Nabat, ex hac tribu regnum primus optinuit in Samaria.
[*]( 31 (38),10-14 )Audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite: qui dispersit Israhel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit dominus lacob et liberauit eum de manu potentioris — siue fortioris —. et uenient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona domini super frumento et uino et oleo et fetu pecorum et armentorum. erit anima eorum quasi hortus inriguus - siue quasi lignum fructiferum — et ultra non, esurient .
tunc laetabitur uirgo in choro - sine uirgines — et iuuenes ac senes simul et conuertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo et inebriabo animam sacerdotum pinguedine — siue filiorum Leui - et [*]( 1 cf. Gen. 48. 19 2 cf. Gen. 48, 13-15 7 cf. Gen. 25, 31-34. cap. 27 9 cf. in Beg. 11, 26. 12, 20. II Par. 13, 6 16 *Hier. 31 (38),11 20 *Hier. 31 (38), 12 21 *Hier. 31 (38), 13 25 *Hier. 31 (33), 14 ) [*]( 1 superhabnndauit VP gratiam L 4 demutatis Mp.c.m3 decussatis Ap.c.m3,v 5 dextere P 6 dexteram AVPv et alibi amnes codd; cf. Index s. u. sinistram P,LAa.c. 9 quia] ab add. P hieroem La.c. ieroboam Pv 10 Nabath v II annuntiateJ in add. v cum Vulg. (= p. 386, 3) 13 congregaoit VP,Ma.c. 14 quia redemit] redemit enim Vulg. redimet Ap.c.m3 15 liberabit Ap.c. potentiores Max. sine] de manu add. v 16 fortiores Ma.c. 17 sywn V 18 foetu AV 19 eritque MAp.c.,v cum Vulg, ortus P,Ap.r. 22 pr. et om. Vulg. iuuenis Ma.c. ac] et v cum Vulg. 24 animas JP 25 pinguidine Lax. pinguidiné P, ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 25 )
Perspicue uocatio gentium demonstratur dicente scnptura: audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite! quid annuntiant insulis, quae procul sitae sunt ? quod dominus, qui dispersit Israhel, ipse congregabit eum — nequaquam ergo, ut dispergerentur, potentiae fuit aduersariorum, sed domini uoluntatis — et custodiet eum sicut pastor gregem suum — pas tor enim bonus ponit animam suam pro ouibus suis —, quia redemit dominus Iacob pretio sanguinis sui et liberauit eum de manu potentioris sine fortioris.
per quae ostenduntur fortiores aduersariae potestates natura fragilitatis humanae et, quantum in utrisque uirium est, illas fortiores esse natura, sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem et domum eius diripere.