In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Si iuxta Hebraicum Iegerimus: in fletu uenient — hoc enim indicat \'iabu\' —, dicemus, quod interdum et nimii gaudii fletus indicium sit iuxta illud: lacrimo gaudio. sin autem iuxta LXX, qui dixerunt: in fletu egredientur et in misericordia — siue in consolatione — reducam eos, illum sensum ponemus, qui et in Psalmis dicitur: euntes ibant et flebant portantes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos.