In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

saluum fac, domine, populum tuum. quem populum? utique reliquias Israhel, quae secundum electionem saluae factae sunt, de quibus et Paulus assumens testimonium Isaiae loquitur: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus.

[*]( 31 (38), 8 )Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; quodque sequitur: in solemnitate Phase; et generabit filios multos, in Hebraico non habetur, sed in LXX tantum legitur, pro quo apud Hebraeos scriptum est: inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul, ecclesia magna reuertentium huc.

Congregantur reliquiae populi Israhel per apostolos et apostolicos uiros, de quibus supra legimus: clamabunt custodes in monte et quibus praecipitur: personate et canite et dicite, ut saluae fiant reliquiae Israhel.