In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

tunc fuit dies domini, in qua clamauerunt custodes — apostoli uidelicet et apostolici uiri — in monte \'Samariae\' et in monte Ephraim\', quorum alterum \'custodiam\', alterum \'ubertatem\' sonat; quid uero dicunt custodes Samariae, immo quid clamant in monte Ephraim? \'surgite, qui iacetis, humilia relinquite, uictimarum hostias spernite\' — sacrificium domino spiritus contribulatus—\',ascendamus in Sion, hoc est in ecclesiam, ubi est speculatio et intuitus dei; cumque fuerimus in Sion, immo ascenderimus ad eam, ascendemus pariter ad dominum deum nostrum\'.

[*]( 31(38), 7 )Quia haec dicit dominus: exultate in laetitia, Iacob, ei hinnite contra caput gentium; personate, canite et dicite: saluum fac, domine, populum tuum, reliquias Israhel! Significanter non totus saluatur Israhel, sed reliquiae Israhel praecipiente domino atque dicente: \'exultate in laetitia, qui estis de Iacob, e t hinnite ad caput gentium cuncta referentes, quia cauda Quondam uersa est in caput; personate et canite et dicite! [*]( .2 Hier. 31 (38), 4 3 Hier. 31 (38), 5 6 *Hier. 31 (38), 5 9 cu- stodiam—ubertatem] cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 47, 12. 50, 26. 66, 3. 71, 4-5, 26. 17, 25. 66, 15. 81, 12 11. 13 Hier. 31 (38). 6 12 *Ps. 50, 19 14 speculatio] cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 39, 25. 43,12.50,25. 75,2. 78,15. 81, 17 22. 23. 24 Hier. 31 (38), 7 23 cf. Dent. 28, 13. 44. Is. 9, 14.15 ) [*](1 consumta (sic semper fere Lp.c.)] consumpta codd. 3 aineam P 5jpopulu P 6 plantaria in textu pomaria in mg.M 7 quo V II mente Pa.c. quia V reliqaite (Ii s. u.) V 12 do VP 13 ascendamasj imo ascenderim\' add. s. u. m3A in om. V 14 ecclesiaM 15 sjon V pr. ascenderemus (tert. e ex a) P alt. ascendimus VP,MAa.c. ascendamus r pariter cmte pr. ad tr. L 17 laetia P 18 innite MP,Aa.c. personate] et add. Vulg. 19 salnam facj salaa Vulg. 21 pro israhel saluator (v s. o) P 22 laetitiam Ma.r. qui—gentium om. V 23 innite MAa.c. cuncta referentea] haec cuncta ad ecclam referentw Vreferentes cancta tr 24 pr.et om.v )

382
quid est illud, quod iubentur dicere?

saluum fac, domine, populum tuum. quem populum? utique reliquias Israhel, quae secundum electionem saluae factae sunt, de quibus et Paulus assumens testimonium Isaiae loquitur: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus.