In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Quia offenderat Israhel dominum et dixerat: non habemus regem nisi Caesarem et: uenite et interficiamus eum, et nostra erit hereditas et longe recesserat a deo, propterea dominus post multum tempus apparuit ei — non tempore Zorobabel et Ezrae, postquam rursum capti sunt —, sed in caritate perpetua dilexit eum, quae nullo fine delebitur, et attraxit eum miserans; nequaquam enim merito, sed clementia saluatus est.