In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ridicule in hoc loco Latini codices ambiguitate uerbi Graeci pro \'calido\' \'lupinos\' interpretati sunt; Graecum enim OEPMON utrumque significat, quod et ipsum non habetur in Hebraeo. est enim scriptum \'hen\', quod Aquila, Symmachus et Theodotio λάριν, hoc est \'gratiam\', interpretati sunt; soli LXX posuere \'calidum\' putantes ultimam litteram m esse. si enim legamus \'hen\' per litteram \'n\', \'gratia\' dicitur: si per \'m\', \'calor\' interpretatur.

est autem sensus iuxta Hebraicum: populus Iudaeorum, qui Romano remanserat gladio uel certe iram furoris domini potuerat euitare, inuenit gratiam in deserto gentium, ut inter turbam nationum in ecclesia saluetur; unde uadet et inueniet requiem suam Israhel quam semper sperauerat, quam ei prophetarum promiserant uaticinia.

porro iuxta LXX haec intellegentia est: dominus inuenit calidos atque uiuentes apostolos et socios eorum in deserto gentium inter eos, qui infidelitate sua interfecti fuerant nec habebant calorem uitae. unde praecipitur angelis et his, qui in ministerio dei sunt, ne omnes interficiant, ne Israhel penitus deleatur. diciturque eis: ite et nolite interficere Israhel; sint aliqui, qui uiuant, [*]( 11. 4-8. 10-12 *Hier. 31 (38), 2 13 Hier. 31 (38), 2 21 *Hier. 31 (38), 2 ) [*]( 1 dicit r 3 rediculae (i s. pro e) V __4 Latini cod. in h. loco r ambiguitatem P 5 0EPMOI L ΘΘΗpN V, (termon s. d 6 quodque MAVP,La.c. hebreo AV 7 hem LMVP,Aa.c. corin 8. uocem Graecam m3M XaΡΥΝ (carin s. u) A 8 posuerunt v 9m] mem v han LMV,Aa.c. an P 10 n] nun v nisi V m] mem v 11 autem] ut P Hebraicum] cum add. LMVP,Aa.r. 12 remanser P poterat V 13 gratia M intra v 14 unde] at add. MAv uadet] ualde V inuenit P 15 eis P 16 promiserat Pa,c. 17 callidos VP apostolus Ma.c. 18 sotios (alt. o ex u) M 19 habebant LP,Ma.c. (1 uerunt s. ebunt m3) A calore La.c. 22 alioqui v\' )

380
sint, qui caleant ardore fidei, sint, qui frigus infidelitatis et mortis effugiant, quos dominus inueniat in deserto!\'