In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Ridicule in hoc loco Latini codices ambiguitate uerbi Graeci pro \'calido\' \'lupinos\' interpretati sunt; Graecum enim OEPMON utrumque significat, quod et ipsum non habetur in Hebraeo. est enim scriptum \'hen\', quod Aquila, Symmachus et Theodotio λάριν, hoc est \'gratiam\', interpretati sunt; soli LXX posuere \'calidum\' putantes ultimam litteram m esse. si enim legamus \'hen\' per litteram \'n\', \'gratia\' dicitur: si per \'m\', \'calor\' interpretatur.