In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*](31 (38), 1)In tempore illo, dicit dominus, ero deus uniuersis cognationibus Israhel — siue generi Israhel — et ipsi erunt mihi in populum. Nisi cogitatio domini fuerit impleta et furor eius requieuerit super impiorum caput, uniuersitatis dominus cognationibus Israhel deus esse non poterit; hoc autem dicit reliquiis, quae saluae factae sunt.
quodsi opponitur nobis id, quod dictum est: ero deus generi Israhel siue uniuersis cognationibus Israhel, assumamus exemplum: (si filii essetis Abraham, faceretis opera patris uestri\'; et apostolus scribit: uidete Israhel iuxta carnem. ex quo docet esse alium Israhel iuxta spiritum. ille est igitur Israhel, qui mente cernit deum siue rectissimus domini est, et huiuscemodi Israhel erit populus dei.
[*]( 31 (38), 2 )Haec dicit dominus: inuenit gratiam in deserto populus, qui remanserat gladio; uadet ad[*]( 3 cf. Matth. 27, 39. 40. Marc. 15, 29. Luc. 22, 65 Hier. 30 (37), 24 12 *Hier. 31 (38), 1 13 cf. Hier. 30 (37), 24. 23 16 cf. Hier. 31 (38), 7 17 *Hier. 31 (38). 1 18 Hier. 31 (38) 1 19 cf. Ioh. 8, 39 20 *I Cor. 10. 18 22 Israhelj cf. Hieron. Nom. Hebr. 13, 21. 63, 22. 74, 15. 76, 20. Quaest. Hebr. in Gen. p. 52. 1—23 23 cf. Num. 16, 3 etc. )[*]( 1 intellegentis LMAa.r. intellegentes P furori Ma.c.m2 2 requiescit MVP,Aa.c. impiorum scripsi eorum codd. v; cf. Un 14 et p. 377. 19 demonum V 3 blaaphemauemnt v anertit P.La.c. 5 exercitum L 6 paenitus A,La.c. 10 occansio MP 12 cogitationibus T -generis AVP 13 mihi om. P 16 quiP 19 abraham] israhel M Abraae v 20 apostolis (v s. pr. o) P 21 pr. et alt. iuxta] secundum v alium esae V 22 igitur Israel eat v 25 remanserat] a add. (s. u.) M cum Vulg. uadat v)
Ridicule in hoc loco Latini codices ambiguitate uerbi Graeci pro \'calido\' \'lupinos\' interpretati sunt; Graecum enim OEPMON utrumque significat, quod et ipsum non habetur in Hebraeo. est enim scriptum \'hen\', quod Aquila, Symmachus et Theodotio λάριν, hoc est \'gratiam\', interpretati sunt; soli LXX posuere \'calidum\' putantes ultimam litteram m esse. si enim legamus \'hen\' per litteram \'n\', \'gratia\' dicitur: si per \'m\', \'calor\' interpretatur.