In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Turbo furoris domini et procella ruens atque tempestas requiescet in capite impiorum, uel daemonum uel eorum, qui dei filium blasphemarunt; et non auertet iram indignationis suae, donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui et circumdetur exercitu Hierusalem et penitus deleatur. quomodo autem artifex non potest intellegi nisi opere conpleto nec medicinae industria nisi, postquam fuerit sanitas consecuta, ita, cum euersio fuerit Hierusalem et prioris populi abiectio, tunc intellegent credentes, quod repulsio Iudaeorum nostrae salutis occasio sit.