In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
ora igitur, frater Eusebi, dominum legum Christum, ut eodem labore et spiritus gratia, quo aliorum prophetarum, et praecipue Isaiae, repromissiones interpretati sumus, etiam huius prophetae explanare ualeamus, qui, quantum in uerbis simplex uidetur et facilis, tantum in maiestate sensuum profundissimus est.
[*]( 30 (37), 1—3 )Hoc uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino, dicens: haec dicit dominus deus Israhel dicens: scribe tibi omnia uerba, quae locutus sum ad te, in libro! ecce enim dies uenient, dicit dominus, etconuertam conuersionem populi mei Israhel et Iuda, ait dominus, et conuertam eos — sine sedere faciam — in terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
Promittentibus in Babylone pseudoprophetis cito populum, qui cum Iechonia captus fuerat, reuersurum et Anania, filio Azur, in Hierusalem eadem praedicante Hieremias propheta et illud quidem futurum asseruit non intra biennium, ut illi mentiebantur, sed finitis septuaginta annis et nunc scribere iubetur in libro et memoriae tradere, quae dominus uentura praenuntiet.