In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nos autem sequentes auctoritatem apostolorum et euangelistarum, et maxime apostoli Pauli, quicquid populo lsrahel carnaliter repromittitur, in nobis spiritaliter conpletum esse monstramus hodieque impleri nec inter Iudaeos et Christianos ullum aliud esse certamen nisi hoc, ut, cum illi nosque credamus Christum dei filium repromissum, et ea, quae sunt futura sub Christo. a nobis expleta, ab illis explenda dicantur.

qui igitur Christum uenisse iam credimus, necesse est, ut ea. quae sub Christo futura dicuntur, expleta doceamus nosque esse filios Abraham. de quibus scriptum est: potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham, ad quem facta est repromissio: [*]( 17 *Matth, 3, 9 ) [*](fere maiusc.: expi lib V- in hieremia proph. incp lib- sextus L expf in hieremia propheta. commentarior lib. V. amen. inčp hieremia propheta explanationum lib. VI. amen. M explic in hieremia propheta cο̃mentariorũ lib quintus incipit lib VI emendaai A explicit in hieremia propheta commentariorum ∗∗∗ V incip liber VL Y exp̃1 lib quintus incip lib sextus uñd supra P 2 prolexita La.c. proliias Ma.c. uicit P 4 hieremia MV repromissionem Aa.c.m3 promissiones F 7 zorobabyl L explere F expletos (o ex u) P 8 auctoritates M 9 isrfitico F 10 spiritaaliter Ap.c.m2,v 11 impleri L cum OD com(n)pleri cet. v; cf. p. 84, 14. 20. 185, 5. 6. 369, 2. 3. 402, 13. 17 ne F et] ut F 12 illis Aa.c.m3 nos quoque Ap.c.m2 13 et del. m3A sunt] dicunt in ras. s. sunt m2A fntnra] uentura F 14 ab illis] a nobis M, (exp. m2) A explenda dicantur (credantnr s. dicantur m2) A 15 iam nenisse P antichristo Mp c.m3 16 abrahae Mp.c.m2 17 potest] potenz est Ap.c.m3,v 18 abram F )

368
et in semine tuo benedicentur omnes gentes. quam benedictionem uas electionis in Christo expletam docens: non dixit, inquit, in seminibus, sed in semine, qui est Christus.

ora igitur, frater Eusebi, dominum legum Christum, ut eodem labore et spiritus gratia, quo aliorum prophetarum, et praecipue Isaiae, repromissiones interpretati sumus, etiam huius prophetae explanare ualeamus, qui, quantum in uerbis simplex uidetur et facilis, tantum in maiestate sensuum profundissimus est.

[*]( 30 (37), 1—3 )Hoc uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino, dicens: haec dicit dominus deus Israhel dicens: scribe tibi omnia uerba, quae locutus sum ad te, in libro! ecce enim dies uenient, dicit dominus, etconuertam conuersionem populi mei Israhel et Iuda, ait dominus, et conuertam eos — sine sedere faciam — in terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

Promittentibus in Babylone pseudoprophetis cito populum, qui cum Iechonia captus fuerat, reuersurum et Anania, filio Azur, in Hierusalem eadem praedicante Hieremias propheta et illud quidem futurum asseruit non intra biennium, ut illi mentiebantur, sed finitis septuaginta annis et nunc scribere iubetur in libro et memoriae tradere, quae dominus uentura praenuntiet.

ex quo [*](1 *Gen. 22, 18. 26, 4. *Act. 3, 25 2 cf. Act. 9, 15 *Gal. 3, 16 16 *Hier. 30 (37), 3 17 cf. Hier. 27 (34), 16 (13) 19 cf. Hier. 28 <35), 1—4 21 cf. Hier. 29 (36), 10 ) [*]( 1 et s. u. M, eras. A semini P 4 oro V 5 quod MAPa.r. 6 esaiae VP.Aa.c. repromissionis Pp.c. 8 uideatur M et s. u. M facilia] effabilis M 12 scribae A 13 ueniunt AVPc eum Vulg. 14 conuertam s. u. LMA, om. YP conuersione in P 16 in] ad Vulg. terra P,Mp.r.,v 17 babylonem MAa.r.,v 18 iechoniam L ieconia P 19 annaniae M annania AP azuri P 20 praedicante P hieremia V illac V,MAa.e. 21 nt] et V mentienbantur L finitis] eũ finiti fuerint Mp.c.m3 22 anni Mp.r. tunc v iubetar in libro scribere v memoria M 23 praenuutiat Mp.c. proaun- łiet à - )

369
manifestum est nequaquam uicinum tempus esse uaticinii, sed multa post tempora haec explenda, quando Israhel et Iuda reuersuri sunt in terram suam, et inplendum illud, quod Hiezecihel prophetauit, duas uirgas sibi pariter copulandas et imperaturum Dauid regem, de quo scribit: et seruus meus Dauid rex super eos et pastor unus erit omnium eorum. si quid igitur in illa prophetia diximus.