In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Prolixitas uoluminis Hieremiae prophetae uincit nostrum propositum, ut quamuis breuiter, tamen multa dicamus. unde et praesens sextus liber commentariorum in Hieremiam repromissiones mysticas continebit, quas Iudaei putant et nostri iudaizantes in consummatione mundi esse conplendas; necdum enim sub Zorobabel possunt expletas conuincere.
nos autem sequentes auctoritatem apostolorum et euangelistarum, et maxime apostoli Pauli, quicquid populo lsrahel carnaliter repromittitur, in nobis spiritaliter conpletum esse monstramus hodieque impleri nec inter Iudaeos et Christianos ullum aliud esse certamen nisi hoc, ut, cum illi nosque credamus Christum dei filium repromissum, et ea, quae sunt futura sub Christo. a nobis expleta, ab illis explenda dicantur.