In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Prolixitas uoluminis Hieremiae prophetae uincit nostrum propositum, ut quamuis breuiter, tamen multa dicamus. unde et praesens sextus liber commentariorum in Hieremiam repromissiones mysticas continebit, quas Iudaei putant et nostri iudaizantes in consummatione mundi esse conplendas; necdum enim sub Zorobabel possunt expletas conuincere.