In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nec solum super pseudoprophetam uisitat, sed et super semen eius, omnes discipulos, quos suo errore decepit. non erit, inquit, uir sedens in medio populi huius. deleatur de sanctorum conciliabulo stirps pessima nec sedeat in medio quiescentium, qui cum stantibus stare non potuit nec audiuit illud: si stetisset in substantia mea. cumque dominas perfectionem uirtutum omnium finito septenario tempore promittat, ille non uidebit bonum, quod sibi in praesenti tempore uindicabat.
hoc autem totum fiet, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum, ut diceret iam soluta peccatorum captiuitate reuersuros esse in Hierusalem, quibus apostolus comminatur: iam saturati estis. iam diuites facti estis. sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus uobiscum! [*](5 Hier. 29 (36), 32 9 *Ps. 88, 33 12 Hier. 29 (36), 32 15 cf. Ezech. 1, 21 *Hier. 23, 22 16 cf. Hier. 29 (36), 10 19 Hier. 29 (36), 32 22 *I Cor. 4, 8 ) [*](1 epistolam MV.Aa.c. accnssationem A eius accus. P 2 iactat La c. quanti Ap.c.m2 3 a sua M 6 hoc v 8 nehellamiten MV cum OD suplicium Pa.c. 9 uirgam VP iniquitatis La.c. 10 et-eorum s. u. L 11 paeudopropheta V prophetam pseudo P et om. V 14 pessime Ps.e. 16 stetisses V substantiam meam MVP.Aa.r. perfectionum P,Aa.c. perfecti numeri tutum (eri m ras.) M 17 omnium uirtutum M 19 fiat Pa.c.: qui Y 20 aduersus Mv etiam F solutam.. captiuitatem LMVP,Aa.r. 21 reuersas La.c. reuersos MVP,Aa.c.m3 23 pr. regnatis V,La.c. 24 uobiscum] add. litt.)
Prolixitas uoluminis Hieremiae prophetae uincit nostrum propositum, ut quamuis breuiter, tamen multa dicamus. unde et praesens sextus liber commentariorum in Hieremiam repromissiones mysticas continebit, quas Iudaei putant et nostri iudaizantes in consummatione mundi esse conplendas; necdum enim sub Zorobabel possunt expletas conuincere.
nos autem sequentes auctoritatem apostolorum et euangelistarum, et maxime apostoli Pauli, quicquid populo lsrahel carnaliter repromittitur, in nobis spiritaliter conpletum esse monstramus hodieque impleri nec inter Iudaeos et Christianos ullum aliud esse certamen nisi hoc, ut, cum illi nosque credamus Christum dei filium repromissum, et ea, quae sunt futura sub Christo. a nobis expleta, ab illis explenda dicantur.