In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quanto magis sceleris rei sunt, qui defendunt pseudoprophetas et mentientes fouent et aliorum male inuenta sua faciunt esse peccata! audiat itaque pseudopropheta, intellegat sacerdos, quid per eum et ipse audire mereatur: haec dicit dominus: ecce ego uisitabo super Semeiam. haec dominus loquitur, non propheta, quod uisitet super Semeiam Nehellamitem non in remedium, sed in supplicium mentientis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum.