In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 29(36),30—32 )Et factum est uerbum domini ad Hieremiam dicens: mitte ad omnem transmigrationem dicens: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamiten: pro eo, quod prophetauit uobis Semeias et ego non misi eum et fecit nos confidere in mendacio, idcirco haec dicit dominus: ecce ego uisitabo bo super Semeiam Nehellamiten et super se m e u eius; non erit uir sedens in medio populi huius et non uidebit bonum, quod ego faciam populo meo, ait dominus, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum.