In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Ioiadae sacerdos fuit, qui Ioas post interfectionem Gotholiae imperium tradidit et interfecit sacerdotem Bahal. hoc est ergo, quod scribit: <quare non imitaris Ioiadae sacerdotem et interficis Hieremiam pseudoprophetam? dominus enim te pro Ioiadae constituit, ut habeas caram templi et praecipue discernas, qui sancto spiritu loquantur, qui daemonico\' — discretiones autem spirituum dominicae esse gratiae et apostolus memorat —; \'cur\', inquit, \'non incre-
puisti Hieremiam Anathothiten?\'quod ipsemerebaturquasi ia pseudopropheta, refert in prophetam et praeuenit mendacio ueritatem. unde et prudentiores putantur filii tenebrarum filiis lucis in generatione hac nobisque agentibus patienter et exspectantibus miserorum salutem praeueniunt heretici et nos suo appellant nomine ducentes caeci caecos in foueam.