In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quodque intulit nunc propheta: ego sum iudex et testis, dicit dominus, hunc habet sensum: \'haec, quae dico de duobus pseudoprophetis, qui loquuntur uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandauerim eis, nequaquam opinione cognoui, sed ipse scio uera esse, quem celare nemo potest nec effugere mei iudicii ueritatem>.

[*](29 (36), 24-29 )Et ad Semeiam am Nehellamitem item, dices; et quod sequitur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: pro eo; quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Hierusalem, in LXX non habetur; rursumque addidere de suo: non misi te in nomine meo et consequenter iuxta ordinem: et ad Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem et iterum de Hebraeo: e t ad omnes sacerdotes; ac deinde historia texitur :