In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
sed illud, quod in praesentiarum dicitur: quos frixit rex Babylonis in igne, uidetur Danihelis historiae contraire. ille enim asserit eos ad sententiam Danihelis a populo esse lapidatos; hic uero scriptum est, quod frixerit eos rex Babylonis in igne. unde et a plerisque ac paene omnibus Hebraeis ipsa quasi fabula non recipitur nec legitur in synagogis eorum.
\'qui enim,\' inquit, (fieri poterat, ut captiui lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem?\' magisque hoc esse uerum affirmant, quod scribit Hieremias, conuictos quidem esse presbyteros a Danihele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captiuos ut uictor et dominus habebat imperium.
quanti et de nostro grege similes Ahab et Sedeciae prophetant in nomine domini mendacium et faciunt stultitiam in Israhel et moechantur uxores ciuium suorum, qui in eadem ecclesiae sunt urbe generati! quos uerus Nabuchodonosor friget in igne peccati dicente Osee propheta: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente.
felix, qui tollit iugum ab adulescentla sua [*]( 5 Hier. 29 (36), 22 6 cf. Dan. 13, 61. 62 (Sus. 61. 62) 13 cf. Dan. 13, 61 (Sas. 61) 20 Os. 7, 4 21 cf. Thren. 3, 27 ) [*]( 3 inlecte VP prebeant V 5 fixit V 6 historia MP.LAa.c. contrahire A contrariae V illa Ap.c.m3 adserit ad M 7 ad Ma.r. 8 fixerit Vp.c. plerique La.c. 9 ac] & M bac P pene MYP hekreis V quasi ipsa Va.c. recipietur M 10 sinagogis VP qui (i quomodo s. u. m3) A inquiunt Ap.c.m2,v 12 magis qui V et magis v 13 conuinctos P praesbyteros MA pspiteros P 14 grolatam Ap.c.m3 pro in L VP ad M,Ap.c.m3 rege (ge s. u.) L 15 aominus (omi s. u.) L habeat V quanti (0 s. u.) L 16 similis La.c. achab Vo Ahab et] habentP 17 moecantur P,Ma. c.m2 mechantar V; in add. s. u. m3A 18 orbe V 19 uero M uiros VP.Aa.c.m3 nabncod. P,La.c. nabochod. V frixit M,Ap.c.m3 frigit V in om. P oseae AV 00 clybanus A 21 qaoqaente AP fela] fixit v ab om. MAa.c. adulescentiae Aa.c.m3 saae (sic) A )
quodque intulit nunc propheta: ego sum iudex et testis, dicit dominus, hunc habet sensum: \'haec, quae dico de duobus pseudoprophetis, qui loquuntur uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandauerim eis, nequaquam opinione cognoui, sed ipse scio uera esse, quem celare nemo potest nec effugere mei iudicii ueritatem>.
[*](29 (36), 24-29 )Et ad Semeiam am Nehellamitem item, dices; et quod sequitur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: pro eo; quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Hierusalem, in LXX non habetur; rursumque addidere de suo: non misi te in nomine meo et consequenter iuxta ordinem: et ad Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem et iterum de Hebraeo: e t ad omnes sacerdotes; ac deinde historia texitur :
dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote. ut sis dux — siue praeceptor et episcopus — in domo domini super omnem utrum arrepticium et p prophetantem , ut mittas eum in neruum et in carcerem — siue in custodiam et in cataracten, quem [*]( 1 cf. Thren. 3, 28. 15 2 *Ps. 25, 4 4 Hier. 29 (36), 23 8 cf. Hiob 13. 9 sec. Vulg. Rom. 2, 3 13. 14. 17 *Hier. 29 (36), 25 19. 22 *Hier. 29 (36), 26 ) [*]( 1 qui V potesque MAa.c.m2 2 in] cum V concilium La.c. consilio v 3 cum om. V quoque Ma.c.m2 intullit M 6 loquitur Ma.c. locantur VP 7 mandaueram v opiniones P sed] & add P 8 uera LV uerba MP,Aa.r. queip M caelare L effugire P me V 10 Semeian Vulg. (= p. 365, 11. 15) neellamitem V Neelamitem (sic semper) v Nehelamiten Vulg. (= p. 365,11. 15) 14 habebantur M,LAa.r. habentur Pp.c. de om. MV,Aa.c.m2 15 ad] a P 16 hehreo MAV 17 omnes] uniuersos Vulg. sacerdotes] dicens add. in mg. m2L eum Vulg. istoria P 18 pro sacerdote V p ioiada saSdote t. s. m3A ioiade P, (alt. i g. u.) V,v cum Vuig. 20 arreptitium Aa.c. arepticium FP 21 ut] et V eruum P carcere P 22 custodia P cararten A eataracte V catharacten P )
et nunc quare non increpuisti Hieremiam Anathothitenqui prophetat uobis? quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum! legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae .
Semeias de loco \'Nehellami\', qui interpretatur \'torrens\', cum rege Iechonia ductus fuerat in Babylonem et prophetabat populo mendaciter eo, quod celeriter essent Hierusalem reuersuri. fuisse autem eum pseudoprophetam sequentia Hieremiae uerba demonstrant: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamitem: pro eo, quod prophetauit uobis Semeias et ego non misi eum.
quia igitur Hieremias ad eos, qui erant in Babylone. litteras miserat dicens: aedificate domos et habitate; plantate hortos et comedite fructum eorum; accipite uxores et generate filios! et post alia iunxerat:non uos inducant prophetae uestri. qui sunt in medio uestri, et diuini uestri! ac deinde: quia falso isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus, intellegens Semeias sub [*]( 1. 2 *Hier. 29 (36), 26 8 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 39, 16 9 cf. Hier. 27 (34), 15 (12). 29 (36), 21 10 cf. Hier. 27 (34), 16 (13( 12 Hier. 29 (36), 31 14 cf. Hier. 29 (36), 1 15 Hier. 29 (36), *5. 6 18 *Hier. 29 (36). 8 20 *Hier. 29 (36), 9 ) [*]( 1 simmachus A moclon s. uocem Graecam A Ɔ-CWΧΛΟΝ V hebra∗icum L ebraicam P 2 sinas MAVP increpasti (a in ras.) M,Ap.c.m3 cum Vulg. hieremia P 3 anathothithen A anatothiten P 4 in Babylonem ad nos Vulg. dicens longum e s. u. V 5 domus MVa.c. inhabitate Ap.c.m2 (= lin. 16) hortos Ma.c. ortoa P 6 fractus v cum Vulg. 7 istum] hunc V 8 neheIIaim M neellami FP Neelami v interpretatur (etator a u. tn2) A 9 hieconia M ieconia P babjlone P populo prophetaait P 10 esset Ma.c.; in add. 11 pseudopropheta VP 12 demonstrent P 13 neellamitem VP 14 et om. P 15 babylonem P aedificare P 16 domus M hortus M ortus P 17 fracfcus Mp.c.,v uxoris M 18 iuncxerat M adiunxerat Ap.c.m3 sedacant VP,MAp.c.,v 20 qui F isti falso v 21 misit V )
Ioiadae sacerdos fuit, qui Ioas post interfectionem Gotholiae imperium tradidit et interfecit sacerdotem Bahal. hoc est ergo, quod scribit: <quare non imitaris Ioiadae sacerdotem et interficis Hieremiam pseudoprophetam? dominus enim te pro Ioiadae constituit, ut habeas caram templi et praecipue discernas, qui sancto spiritu loquantur, qui daemonico\' — discretiones autem spirituum dominicae esse gratiae et apostolus memorat —; \'cur\', inquit, \'non incre-
puisti Hieremiam Anathothiten?\'quod ipsemerebaturquasi ia pseudopropheta, refert in prophetam et praeuenit mendacio ueritatem. unde et prudentiores putantur filii tenebrarum filiis lucis in generatione hac nobisque agentibus patienter et exspectantibus miserorum salutem praeueniunt heretici et nos suo appellant nomine ducentes caeci caecos in foueam.