In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
sed illud, quod in praesentiarum dicitur: quos frixit rex Babylonis in igne, uidetur Danihelis historiae contraire. ille enim asserit eos ad sententiam Danihelis a populo esse lapidatos; hic uero scriptum est, quod frixerit eos rex Babylonis in igne. unde et a plerisque ac paene omnibus Hebraeis ipsa quasi fabula non recipitur nec legitur in synagogis eorum.
\'qui enim,\' inquit, (fieri poterat, ut captiui lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem?\' magisque hoc esse uerum affirmant, quod scribit Hieremias, conuictos quidem esse presbyteros a Danihele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captiuos ut uictor et dominus habebat imperium.
quanti et de nostro grege similes Ahab et Sedeciae prophetant in nomine domini mendacium et faciunt stultitiam in Israhel et moechantur uxores ciuium suorum, qui in eadem ecclesiae sunt urbe generati! quos uerus Nabuchodonosor friget in igne peccati dicente Osee propheta: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente.