In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque propheta nunc loquitur: et locuti sunt uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis, illud significari putant, quod miseras mulierculas, quae [*]( 9. 11. 14 *Hier. 29 (36). 23 16 Dan. 13, 52. *56. *57 (Sus. 52. 56. 57) 21 Hier. 29 (36), 23 23 cf. Eph. 4, 14 ) [*](1 achab Mp.c.,v cum Vulg. (= lin.8) aab V haab P coliae Ap.c v eum Vulg. guliae V goliae P 2maassiaeP prophetant] in add. P 3 ecee(sic)L manus Vulg. nabacod. P,La.c. nabochod. (pr. 0 ex u) V 6 Iuda Vulg. 8 haab (alt. a s. Y.) V fixit VP babilonis M igne A 9 fecerint MAp.e. cum Vulg. 10 mechati F moecati P,Ma.c. sunt! in add. s. u. m3M cum Vulg. 13 testes Pa.c. hebrei M eos P 14 praesbyteros L prae(e)sbiteroa A(P) pbros V fecerant P moecati LMP mechati Y 15 sunt] in add. s. u. m3A 16 inueterati Aa.c. malorum s. u. V cha.nam La.c. chanaan V, (alt. a 8. u. m2) M chanan A canan P Channam v; cf. p. 24, 10 18 subuertit v 19 ille AV,Lac. 20 non s. u. P Iuda c sustenuit La.c. 21 quoque Mu.c.m2 23 putat P \\-)-
sed illud, quod in praesentiarum dicitur: quos frixit rex Babylonis in igne, uidetur Danihelis historiae contraire. ille enim asserit eos ad sententiam Danihelis a populo esse lapidatos; hic uero scriptum est, quod frixerit eos rex Babylonis in igne. unde et a plerisque ac paene omnibus Hebraeis ipsa quasi fabula non recipitur nec legitur in synagogis eorum.
\'qui enim,\' inquit, (fieri poterat, ut captiui lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem?\' magisque hoc esse uerum affirmant, quod scribit Hieremias, conuictos quidem esse presbyteros a Danihele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captiuos ut uictor et dominus habebat imperium.