In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: ponat te dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab, quos frixit rex Babylonis in igne pro eo, quod fecerunt stultitiam — siue iniquitatem — in Israhel et moechati I sunt uxores amicorum — siue ciuium — suorum et locuti sunt uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis; ego sum iudex et testis, dicit dominus.