In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quomodo autem cofinus siue calathus, qui habebat ficus bonas, \'primitiuas\' habuisse dicitur, sic alter cofinus, qui habebat ficus malas, habuisse ficus \'nouissimas\'scribitur.
let persequar,\' inquit. \'eos, qui nunc in Hierusalem urbe uersantur, gladio, fame et pestilentia, ut primum obsidione confestim, qui remanere et effugere potuerint. dispergantur in uniuersas terras et exemplo sint omnibus maledictionis, stuporis et sibili et opprobrii, ad quos ego eiciam eos. quia non audierunt uerba mea, dicit dominus, quae per seruos meos locutus sum ad eos de nocte consurgens et mittens, et numquam monere cessaui, ut imitarentur uos, qui nunc in transmigratione securo otio perfruimini, donec promissio domini conpleatur. uos autem, qui meae oboedistis sententiae et regi uos Babylonio tradidistis, audite, quae dicturus sim\\