In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
illos autem, qui noluennt propria uoluntate ad terrena descendere, haec passuros, quae dominus Sedeciae et eius populo comminatur, qui noluerunt imitari fratres suos nec uenire in Babylonem, quod mittat in eos gladium et famem et pestem, hoc est rerum omnium paenuriam, et ponat quasi ficos pessimas, quae penitus comedi non possunt, et persequatur eos gladio sempiterno et det in uexationem uniuersis regnis terrae. quo scilicet nequaquam homines, sed daemones fiant, aeriae potestates, et sint apud cunctos angelos, qui praesint singulis prouinciis, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus.
ethoc eos idcirco passuros, quia uerba prophetarum in caelesti Hierusalem audire noluerint, qui eos hortabantur, ut ad terrena descenderent et corpus humilitatis assumerent et acta paenitudine post uerum sabbatismum locum pristinum possiderent.
haec ille dixerit; quae cum audiunt discipuli eius et Grunnianae familiae stercora, putant se una audire mysteria nosque, qui ista contemnimus, quasi pro brutis habent animantibus et uocant πηλουσιὡτας eo, quod in luto istius corporis constituti non possimus sentire caelestia.