In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

secundum άναγωγὴν tam diu in saeculi huius \'confusione\' uer samur. quamdiu \'requiem\' septenarii numeri mereamur accipere et accepta paenitentia deus impleat, quod promisit, et reducamur ad locum nostrum, ecclesiam; idcirco enim dominus percutere uisus est, ut sanaret, dabitque nobis finem laboris nostri atque patientiae. et inuocabimus eum et reuertemur in ecclesiam et orabimus, et exaudiemur. quaeremus et inueniemus eum, cum toto corde quaesierimus illum, et tunc apparebit nobis.