In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et diuinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos, quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius abduxerat, Hiezechiel propheta testatur scribens contra eos, quibus Hieremias quoque praecipit non credendum. necdum autem eo tempore, quo haec epistula dirigebatur, Hiezechiel in Babylone coeperat prophetare; hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Hiezechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat.