In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Haec epistula, immo libellus Hieremiae prophetae per legatos Sedeciae Hellasa et Gamaria mittitur in Babylonem ad eos, qui cum Iechonia et matre eius translati fuerant a Nabuchodonosor. ut per occasionem legationis regiae suum quoque opus propheta compleret et moneret populum transmigratum, quae sibi a domino fuerant imperata.

pulchreque dixit: [*]( ,2. 3 *Hier. 29 (36), 2 11 *Hier. 29 (36). 5 16 *Hier. 29 (36), 7 23 Hier. 29 (36), 2 ) [*]( 1 ieconias P (semper) 2 eunuci Âa.c. inda M CUPI Vulg. tert. etJ ex M 3 sine de Hierusalem om. v 4 artificesi faber et inclnsor Vulg. ellasa P Ellassa v Elasa Vulg. 5 saphan V cum Vulg. gamaliae Mp.c.m2 chelchiae M.La.c. celchiae V caelciae P Heleiae Vulg. 9 transtulit Mv 10 domas Ma.c. ortus P,La.c. 11 commedite Aa.r. accepite LMa.c. 12 filiasj et add. Vulg. date—filias (hn. 13) M mg. m2 M, s. u. m2 A, om. cet. 13 uestras—filias (Im. 14) in mg. V nirisJ ni in ras.; ris s. u. m2M ait. et s. u. m2M parient La.c. pareant Âa.c. 14 multiplicemini P,LAa.c.,v ibi add. s. u. m2 MA cum Vulg. 15 eiuitati P 16 transtnli uos] transmigrare uos feci Vulg. eo LAa.c. 17 ad] a M (sed eras.) dño Ma.c. 18 epistola MAV 19 Ellassam v gamariam (I s. r m2) M,Ap.c.m2,v mittentur Ma.c. 20 iechaoniam La c. 21 occaasione La.c. 23 foerant imperata a dao P )

350
egressus est Iechonias rex et domina, eunuchi et principes ludae et ceteri et: haec dicit dominus exercituum deus Israhel omni transmigrationi, quam transtuli de Hierusalem in Babylonem , ut non potentia regis Babylonis, sed domini uoluntate translati esse uideantur. et primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum dei sermo dirigitur, ut secundum ordinem aetatis prophetae quoque ad eos, qui monebantur, litterae peruenirent.

monet autem eos non suis uerbis, sed domini, ut aedificent domos et habitent in eis et plantent hortos siue pomaria et comedant fructum eorum, accipiant uxores et generent filios et filias et multiplicentur in loco transmigrationis et non sint pauci numero quaerantque pacem ciuitatis siue terrae, ad quam eos transtulerit dominus, et orent pro ea ad dominum. causasque reddens ait: \'quia in pace illius terrae erit pax uobis\'.

Hieremiae, quia post breue tempus erat Hierusalem secutura captiuitas, imperatur. ne accipiat uxorem, ne faciat filios. unde et nobis per apostolum dicitur: tempus breuiatum est; superest, ut. qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant. quodsi propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus, ne accipiant, imperatur!