In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
filias quoque nostras demus uiris, ut et fidei ueritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona iungantur fidei sanitati. talesque filios generantes et filias multiplicemur numero, ut destruentes ea. quae paruuli sunt, et in perfectum crescentes uirum audire mereamur: scribo uobis, patres, quoniam cognouistis eum, qui ab initio est, et cum apostolo 15 dicamus liberis nostris: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui.
quaeramus quoque pacem ecclesiae ciuitati et terrae nostrae, ut ad eam redire mereamur, de qua domini iudicio translati sumus, ut habitaremus in \'confusionis\' errore; si enim illa susceperit nos, habebimus pacem. simulque consideranda clementia domini; orare praecipit pro inimicis nostris et bene facere his, qui persequuntur nos, ut non simus [*](1 Prou. 8, 18 3 ♦Prou. 4, 6. 8 5 *Sap. 8, 2 14 I Ioh. 2, 13 16 *I Cor. 4, 15 19 cf. p. 333, 9 21 cf. Matth. 5, 44. Luc. 6, 27. 28 ) [*]( 1 lignum aitae s. u. m2M adphenderit P 2 tenuerint P,LMAa.c. 3 salamon La.c. 4 seruanit MP,Aa.c. te] et add. v circumdam La.c. exaltauit МP,.Aa.c. 5 accepere La.c. 6 sufficet La.c. 7 coniunx Ap.c. sapientiae P reliquas Mp c.m3 9 ueritas s. u. P 10 filiab: Mp.c. filios Pa.c. bonisq; Mp.c.m3 conpulentur (alt. n in ras.) M 11 feruntur Pa.c. fidei] & add. 8. u. m3M sanctitati M.Ap.c.m3 12 multiplicaremur V in add. v 13 paruli La.c. paiuuli P 14 mereamus V 15 cognouisti V agnouistis v innitio Pa.r. 17 queramus L 18 ciuitatis Mp.c.m2 et terrae} acaere A 19 indicium La.c. habitaremur Ma.c. 20 errorem LM,Aa.r. habemas V,APa.c.,v 21 praecipit (pr. i * ras.) L praecepit cet. v - 22 persecuntur VP,La.c. nos s. u. V )
[*]( 29(36), 8.9 )Haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: non uos seducant prophetae uestri, qui sunt t in me dio uestrum, et diuini uestri et neattendatis ad somnia uestra, quae uos somniatis, quia falsa isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus. Prophetas, immo pseudoprophetas.
et diuinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos, quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius abduxerat, Hiezechiel propheta testatur scribens contra eos, quibus Hieremias quoque praecipit non credendum. necdum autem eo tempore, quo haec epistula dirigebatur, Hiezechiel in Babylone coeperat prophetare; hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Hiezechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat.