In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 29 (36),1-7)Et haec sunt uerba libri, quem misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem[*]( 2 cf. p. 345, 4 7 *Ps. 141, 8 9 cf. Hier. 28 (35), 10-12 (10.11) 13 cf. Gen. 2, 2. Ex. 31, 15 etc. 16 cf. Eccli. 22, 11 17 ef. I Cor. 3, 16. 6, 19. II Cor. 6, 16 )[*]( 2 snpra diximus L praediximus cet. v 3 illo] in add. s. u. m3A decipisti Aa.c. 4 populo V 5 moriturum esse P 8 supplicium LAa.c. sapliciam P 9 et] sed (sic) V et om. v hoc] loco add. Mv quod] p (sic) add. V a s. u. m2M psudopr. P 10 passuspassus L ad] a P 11 arguet La.c. 13 solet P,La.c.Mp.c. 15 mentientur M mentientes Ap.c.m2 ut] & P liberatur Va.c. 16 scriptum] ,est add. AV, (ee s. est m3) M ē si add. P prof-erunt L uiro s. u. V aero P,La.c.. (iusti B. uerom2) A 18 habitat v 19 quem LA quae cet. hieremia La.c. 20 transmigrationis seniorom P 22 quae V traduxerat v cumVulg. 23 nabucod. MP,La.c. Dabochod. V {sic semper ferr) in babylonem de hierusalem P )
haec dicit dominus exercituum deus Israhel omni transmigrationi, quam transtuli de Hierusalem in Babylonem: aedificate domos et habitate et plantate hortos - sine pomaria — et comedite fructum eorum! accipite uxores et generate filios et filias, date filiis uestris Uxores et filias uestras date uiris et pariant filios et filias et multiplicamini et nolite esse pauci numero! et quaerite pacem ciuitatis — siue terrae —, ad quam transtuli uos, et orate pro ea ad dominum, quia in pace illius erit pax uobis!
Haec epistula, immo libellus Hieremiae prophetae per legatos Sedeciae Hellasa et Gamaria mittitur in Babylonem ad eos, qui cum Iechonia et matre eius translati fuerant a Nabuchodonosor. ut per occasionem legationis regiae suum quoque opus propheta compleret et moneret populum transmigratum, quae sibi a domino fuerant imperata.