In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'Duos annos\' non transtulere LXX, \'prophetam\' quoque non dixere Ananiam, ne scilicet prophetam uiderentur dicere, qui propheta non erat, quasi non multa in scripturis sanctis dicantur iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur. et non iuxta quod rei ueritas continebat; denique et Ioseph in euangelio pater domini uocatur et ipsa Maria. quae sciebat se de sancto spiritu concepisse et responderat angelo: quomodo erit istud. quia uirum non cognoui?, loquitur ad filium: fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.