In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Poterat Hieremias Ananiae dicere: \'falsum loqueris, decipis populum, non es propheta. sed pseudopropheta\'. quod si dixisset, poterat et pseudopropheta in Hieremiam eadem retorquere; ergo non facit iniuriam et quasi ad \'prophetam\' loquitur.
\'non solum\', inquit, cego sum propheta et tu, sed fuerunt ante me et te multi alii, quorum fuit Isaias, Osee, Iohel et Amos et ceteri. prophetauerunt\', inquit, \'contra terras multas et regna non parua, sed magna bellum illis et aduersa et rerum omnium penuriam nuntiantes: et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera. utrorumque sententia non adulatione mendacii, sed rerum