In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quodque ait: occurrant mihi siue domino exercituum, illud ostendit uerum prophetam posse domino precibus resistere. secundum quod et Moses stetit in percussione contra dominum, ut auerteret iram furoris eius: Samuhel quoque idem fecit. et dominus ad Mosen: dimitte me, ait, percutiam populum istum! quando autem dicit: dimitte me, ostendit se precibus sanctorum posse retineri. \'occurrant\', inquit, \'prophetae et.

quaecumque praedicunt, opere conpleta demonstrent, et tunc ueritate uaticinium conprobabitur\'. columnas autem et mare et bases et reliqua uasorum in Malachim et in extremo huius prophetae uolumine legimus; et enumerantur, quae uasa translata sint in Babylonem, quando captus est Sedecias et incensa ciuitas templumque subuersum.