In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Haec, ut diximus. in LXX non habentur, sed de Hebraica ueritate translata sunt, pro quo aliud, quod scriptum non erat, posuere dicentes: mihi, quia sic dixit dominus: et reliqua uasa, quae non tulit rex Babylonis, quando transtulit Iechoniam de Hierusalem. in Babylonem intrabunt, dicit dominus sensum magis quam uerba ponentes, forsitan inrationale arbitratiut deus loqueretur columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua uasa, quae remanserant in Hierusalem, quasi non legamus et uermi matutino increpuisse dominum et ad [*]( 14 cf. p. 339, 23 16 *Hier. 27 (34), 18 (15)-22 (18) 21 Hier. 27, 19 23 cf. Ion. 4, 7 ) [*]( 1 pr. in om. M Hierusalem] et add. v qui Ma.c.m2 3 uases Ma.c. uasis P in om. Ma.c. ebraico Vest] me add. Va.c. 4 reliquias V 5 nabucod. MP,La.c. 6 babylones Pa c. transferet A ieconiam P (= lin. 18) 7 ioiachim La.c. ioachim cet. de om. VP.La.c. a v Hierusalem] quia haee dicit dns ezereituam add. La.c. 8 babitonem Å 10 ad om. P uasa] uersa Aa.c. uniuersa add. M adnersa add. P 11 pr. in om. AVPv cum Vulg; 12 tranaferuntur P 13 faeiem V.Ma.c ^ meam Ma.r. eam YP 14 restitaa M 15 habetur P,Aa.e. 16 mihiA 17 dicit Ya.c. dominus] mihi add. s. u. m2A 20 ponentis P .-,fomtam L 21 uases Ma.c. (— p. 341, 10) 22 remanserunt M 23 adom. MA VP,La.c..v )
quodque ait: occurrant mihi siue domino exercituum, illud ostendit uerum prophetam posse domino precibus resistere. secundum quod et Moses stetit in percussione contra dominum, ut auerteret iram furoris eius: Samuhel quoque idem fecit. et dominus ad Mosen: dimitte me, ait, percutiam populum istum! quando autem dicit: dimitte me, ostendit se precibus sanctorum posse retineri. \'occurrant\', inquit, \'prophetae et.
quaecumque praedicunt, opere conpleta demonstrent, et tunc ueritate uaticinium conprobabitur\'. columnas autem et mare et bases et reliqua uasorum in Malachim et in extremo huius prophetae uolumine legimus; et enumerantur, quae uasa translata sint in Babylonem, quando captus est Sedecias et incensa ciuitas templumque subuersum.
[*]( 28.1-3 a (35, 1-3) )Et factum m est in annoillo, in p principio regni Sedeciae, regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto dixit ad m e Ananias,, filius Azur, propheta de Gabaon, in domo domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: contriui iugum regis.., Babylonis; adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia nasa domini:.
Quos Hebraicum \'prophetas\', hoc est \'nebeim\', LXX \'pseudoprophetas\' interpretati sunt, ut manifestiorem facerent intellegentiam. [*]( 1 *1farc. 4, 39 *Hier. 27 (34). 18 (15) 2 Hier. 27 (34), 18 (15) 4 cf. Ex. 32, 11-13 5 cf. I Reg. 8, 6. 21 6 *Ex. 32, 10 7 Ex. 32, 10 11 in Malaehim] i. e. in libris Regum III. IV (ef. p. 264, 13); cf. IV Reg. 25, 13—17. Hier. 52, 17—23 23 *Hier. 28 (35), 1 ) [*](1 mari V.Ap.c..v ommutisce La-c. occurrat MAVP,La.c. 2 illam MAVP,La.c. 4 moyses MAVPv 5samuel Pv moysen MAVPv 6 ait] ut add. MAm3,v 7 demitte Pp.c. 8 retinere M 9 opera V tunc] in add. 9. u. M 11 malachia M 12 nasa quae v sunt VP 13 sedechias A VP 16 sedechiae AVP:Mp.c.m2 indae V ait. in om. V 17 qaintol et add. V annanias MA Hananias Vulg. (semper) azor l 18 gaJaon P,Ma.c. 22 uasa] domus add. Vulg. 23 propheta f nebeiim Å nebeum V.La.c. neaeim P )
Hieremias dixerat etiam cetera uasa uel templi uel domus regiae et uniuersi populi, quae Nabuchodonosor dimiserat, transferenda Babylonem; hic autem e contrario etiam ea, quae translata fuerant, referenda promittit.
[*]( 28,3b. 4 (35, 4) )Quae tulit Nabuchodonosor. rex Babylonis, de loco isto et transtulit ea. in Babylonem. Iechoniam ia m, filium Ioiacim, regem Iudae, et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt Babylonem, ego conteram in locum istum, ait dominus; conteram enim iugum regis Babylonis is.
Pro quibus LXX transtulerunt: Iechoniam et transmigrationem Iudae, quia conteram iugum regis Babylonis breuiter Hebraicae ueritatis sensum magis quam uerba ponentes. pollicetur autem Ananias \'prophetes\' — ut tunc populo uidebatur — non solum uasa, sed et regem Iechoniam reducendum esse Hierusalem et iugum regis Babylonii conterendum, hoc est [*]( lcf.p. 338,12 Hier.28(35), 1 2*Hier.28 (35), 1 4cf.Ezech. 1,2 8 cf. Hier.27(34), 19—22(16—18) 18 *Hier.28(35), 3.4(4) 22cf.Hier.28(35).3 ) [*]( 1 nenia P 2 fuit Aa.c.m3 fiat P super MAVP regem AVP 3 sedeehia V.Mp.c.m2 sedeehiam AP 4 iezechiele (pr. i et quart. e postea add.) A. Ezechiel v babylonem P 5 ieeoniam P 6 domini om. Y populo om. V 7 lata La.c. lecta Mar. 8 pr. vel om. V 9 nabucod. MP,La.c. demiserat P,La.c. 10 transferenda] in add. MAVP babylone P e om. P etiam] eam V 11 fuerat Ma.c. refrenanda t 12 transtulit e nabucod. MP,La.c. nabochod. V 13 babylonem] et add. ys. tt. m2) MA,v cum Vulg. 13 ieconiam P (semper) 14 ioiachim La.c. ioachim cet. Iuda v cum Vulg. 15 Iuda Vulg. snnt] in add. Vulg. 16 in] ad Vulg. loco La.c, 19 hebraica Ma.c. hebreieae Âa.c. 20 pollicitur La.C. 21 annanias MA,La.e. qui add. v prophete JP ut om. v 23 babylonis MVPv babilonis A distruendum L a.c. )
[*]( 28(35),5.6 )Et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo domini, et ait Hieremias propheta: amen, sic faciat dominus; suscitet dominus uerba tua, quae prophetasti, ut referantur uasa de domo dom ini et omnis transmigratio Babylonis ad locum istum!
Optat fieri, quod pseudopropheta mentitur — hoc enim significat \'amen\', quo uerbo saepe dominus abutitur in euangelio: amen, amen dico uobis —, et cupit pro rerum prosperitate magis illum quam se uera dicere. unde et alius propheta testatur dicens: utinam non essem uir habens spiritum et mendacium potius loquerer! e contrario Ionas contristatur, quare mentitus sit, et arguitur a domino utilius prophetae esse mendacium quam tantae ruinam multitudinis. ac ne uideretur pseudoprophetae conprobare uaticinium, sub aliorum exemplo absque iniuria mentientis adicit ueritatem:
[*]( 28 (35), 7-9 )Uerumtamen audi uerbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus uniuersi populi: prophetae, qui fuerunt ante me et te ab initio, et prophetauerunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de fame ; propheta, qui uaticinatus est pa ce m, cum[*]( 1 cf. Hier. 28 (35), 3 11 Hier. 28 (35), 6 12 Ioh. 1, 51 etc. 14 Mich. 2, 11 sec. Vulg. 16 cf. Ion. 4, 1-3. 11 . )[*]( 1 con(m)pletum MVP.Aa.c. & add, s. u. m3M faturum] in add. s. u. m3M 2 utj et V augeret] haberet P 4 annaniam MA (snaptr) 6 qui i qui L stabant MP,La.c.Ap.c.m3 8 tua. om. Y 9 de eras. M ad Ap.c.m3 in v eum Vulg. domus Mpx. domum v cum Vulg. Babjlonis] de Babjlone Vulg. 12 utitur Ap.c.,v 14 alius] uere add. s. u. m3A none (v s. o) M 17 utillius L V ruinae codd. (corr. A), v 18 multitudinem v ac] haec P 19 exempla V adi∗∗∗cit L adiecerit OF,Dm1 ad(s)serit MAVP,Dm2,v 21 aadire V 28 et] ante add. Vulg. te] ecce P 26 uaticinatur P )
Poterat Hieremias Ananiae dicere: \'falsum loqueris, decipis populum, non es propheta. sed pseudopropheta\'. quod si dixisset, poterat et pseudopropheta in Hieremiam eadem retorquere; ergo non facit iniuriam et quasi ad \'prophetam\' loquitur.