In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
in Babylonem. quia haec dicit dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases — pro quibus in Hebraico scriptum est (mechonoth\' — et ad reliqua nasorum, quae remanserunt in ciuitate hac, quae non tulit Nabtichodonosor, rex Babylonis, cum transferret Iechoniam. filium Ioiacim, regem Iuda, de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem.